Sir 5

1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui: 3et ne dixeris: Quomodo potui? aut: Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 4Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. 6Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. 7Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. 9Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 10Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. 11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. Sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ. 13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. 17Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18Iustifica pusillum, et magnum similiter.
Copyright information for VulgCC